- VIVAS
- VIVASut et Vincas, acclamatum iam olim Principibus. Trebellius Pollio in Claudio, c. 18. Quum esses nuntiatum, illum cum macriano fortiter, contra gentes in illyrico, dimicâsse, acclamavit Senatus, Dux fortissime, habeas virtutibus tuis, devotioni tuae---Utvas Valerie etc. Graece ζώσῃς, apud Dion. in eodem, ubi inter alia ei acclamatum ait ζώσης, περιοδονικήσῃς. Alias sollennis acclamatio Graecorum, καλλίνικε, ut notum, vide Salmas. ad Trebellium, d. l. Acclamari autem ita sollenne Principi, post victoriam reduuci, vel ad Principatum evecto, inprimis. Commodus vero etiam. quoties in aestuationibus ingens vini poculum hausisset, Vive Caesar, a cunctis acclamari voluisse, elgitur. Sed et Vive, Vivatts, ultima valedicentis vox fuit charis suit, quibus felicem vitam optarer et diuturnam, post suum excessum. Unde monumentis suis incidi id verbum faciebant: praesertim illi, qui, ut loquimur, immaturâ aetate decedebant. Ut filia Stiliconis. Honorio Imperatori nupta; in cuius sepulchro haec figura gemmis in sculpta reperta est. Gap desc: illustration H. e. quos annos nobis fata negârunt, ad plenum vitae humanae spatium, cos vobis, nobis apprecantibus, velint largiri. Vide C. Gevartium, Elector. l. 3. c. 8. ubi plura hanc in rem. Infert autem hoc verbum delicatam et hilarem simul vitam, in amore iocisque. Horat. l. 1. Ep. 6. v. 66.—— sine amore iocisqueNil est iucundum, vivas in amore iocisque:Catullus, Epigr. 5. v. 1. Vivamus mea Lesbia atque amemus etc. Et hoc dicebant Bens esse, h. e. iucundam absque curis viram vivere. Petronisu.Heu! heu! nos miseros, quam totus homuncio nil est!Ergo vivamus, dum licet esse bene.Item simpliciter esse. Non. Marcellus, Qui nunc est in summalaeritia, eum esse dicimus etc. Vide Casp. Barthium, Animadvers. papinian. ad l. 9. Theb. v. 894. et Slamas. ad Solin. p. 634. e quo hoc unum addo, quod ζῆθι, i. e. Vive, suis Horologiis Graeciolim eôdem sine in scripserunt. Ita autem is, Graeci de Horologiis,῝Εξ Ω῟ραι μόχθοις ἱκανώταται, αἱ δὲ μετ᾿ ἀυτὰςΓράμμασι δεικνύμεναι, ΖΗΘΙ λέγουσι βροτοῖς.Literis numeralibus horae singulae a prima ad ultimam totidem lineis erant descriptae, hôc modô: Α. Β. Γ. Δ. Ε. ςτ. Ζ. Η. Θ. Ι. et deinceps, usque ad duodecimam, quae hâc notâ indicabatur IB. Priores sex horae, usque ad Meridiem, rebus agendis dabantur, reliquae — corporicurando. Hinc eô, quô sequuntur ordine ac serie, vocem Ζῆθι efficiunt, quô admonemur vivere, h. e. genio induigere. Ita enim hoc verbum proprie sumebant homines geniales, et quae seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.